monumenta.ch > Isidorus > 3 > 11
Isidorus, De fide Catholica, 1, 4, 10. <<<     >>> 12.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 4, 11.

1 Ecce trinam sanctificationem sub una confessione coelestis persultat exercitus: unam gloriam Trinitatis Seraphim trina repetitione proclamant.
2 Nam quid ter Sanctus indicat, nisi eiusdem trinae Omnipotentiae gloria demonstrata est in deitate trium personarum significatio? Non autem sicut tres personae, ita et tres dii credendi sunt, sed in eis personis una divinitas praedicanda est secundum Moysi sententiam dicentis: Audi, Israel, Deus, Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4).
3 Et iterum: Ego sum Deus, et praeter me non est alius (Isai. XLV, 21).
Isidorus HOME

bnf2326.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik