monumenta.ch > Isidorus > 8 > 3 > 9 > 4
Isidorus, De fide Catholica, 1, 4, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 4, 4.

1 Sic et in consequentibus idem propheta ait: Mittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit Spiritus eius, et fluent aquae (Psal. CXLVII, 18).
2 Ecce tria, Pater qui mittit, et Verbum quod mittitur, et Spiritus eius qui flat.
3 Nam et cum dicitur in Genesi: In principio fecit Deus coelum et terram, et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, 2), ibi in Dei vocabulo Pater intelligitur; in principio Filius agnoscitur, qui dicit: In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam (Psal. XXXIX, 8, 9); quia dixit Deus, et fecit Deus; in eo vero qui superferebatur aquis, Spiritus sanctus significatur.
Isidorus HOME

bnf2326.27

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik