monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De fide Catholica, 1, 4, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 4, 3.

1 Dicendo enim Christum Dei Iacob, et Filium, et Patrem ostendit.
2 Item dicendo: Spiritus Domini locutus est per me, Spiritum sanctum evidenter aperuit.
3 Idem quoque in Psalmis: Verbo, inquit, Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6); in persona enim Domini Patrem accipimus; in Verbo Filium credimus; in spiritu oris eius Spiritum sanctum intelligimus.
4 Quo testimonio et Trinitatis numerus, et communio cooperationis ostenditur.
Isidorus HOME

bnf2326.26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik