| 1 | Quaeramus ergo in Scripturis Veteris Testamenti eamdem Trinitatem. |
| 2 | In libro quippe secundo Regum ita scriptum est: Dixit David filius Isai. |
| 3 | Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Iacob, egregius psalmista Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam. |
| 4 | Quis autem esset, adiecit: Deus Israel mihi locutus est, fortis Israel, dominator hominum iustus (II Reg. XXIII, 1). |