| 1 | Quis est igitur iste Dominus exercituum a Domino exercituum missus, nisi idem Dominus Iesus Christus? Superest de Spiritu sancto, de cuius deitate sic ait Iacob: Et quia spiritus Dei est, spiritus Domini fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit me, ecce et me, sicut et te, fecit Deus (Iob. XXXIII, 4). |
| 2 | De quo enim dixerat: Spiritus Domini fecit me, de eo rursus adiecit: Ecce et me, sicut et te, fecit Deus, ut eumdem Spiritum ostenderet esse Deum. |