monumenta.ch > Isidorus > 8 > 3 > 9
Isidorus, De fide Catholica, 1, 3, 8. <<<     >>> 10.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 3, 9.

1 Vide nunc cuius sit haec vox, nisi Salvatoris, quia omnipotens Deus a Patre omnipotente missum se esse testatur.
2 Missus est autem ad gentes, post gloriam Deitatis, quam habuit apud Patrem, quando exinanivit semetipsum, et formam servi accipiens factus est obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7).
3 Qui etiam in sequentibus loquitur, dicens: Lauda, et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus, et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (Zach. II, 10).
Isidorus HOME

bnf2326.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik