| 1 | Item si Christus Dominus non est, quis est ille Dominus exercituum, qui a Domino exercituum mittitur, ipso dicente in Zacharia: Haec dicit Dominus Deus exercituum, post gloriam misit me ad gentes, quae expoliaverunt vos. |
| 2 | Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi eius. |
| 3 | Quia ecce levabo manum meam super eos, et erunt praeda iis qui serviebant sibi, et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me (Zach. II, 8)? |