| 1 | Quod si respondeant, ad angelorum. |
| 2 | Num angelus aequalem cum Deo habet imaginem, dum multum distet imago creaturae ab eo qui creavit? aut nunquid angelus cum Deo potuit facere hominem? quod ita existimare magnae dementiae est. |
| 3 | Cui ergo dicitur? aut ad cuius imaginem conditus homo creditur, nisi ad eius, cui una imago cum Deo est, et unicum nomen divinitatis est? |