Isidorus, De fide Catholica, 1, 3, 3.
| 1 | In persona enim Cyri Christus est prophetatus; ubi ei subiugatae sunt gentes in fide, et regna. |
| 2 | Praeterea, quia nullus in regno Israel Cyrus est dictus. |
| 3 | Quod si de Cyro Persarum rege quis hoc crediderit prophetatum, absurdum et profanum esse cognoscat ut homo impius et idololatriae deditus, Christus, et Deus, et Dominus nuncupetur. |
| 4 | Unde et in translatione LXX non habetur Christo meo Cyro. |
| 5 | Sed Haec dicit Dominus Christo meo Domino. |
| 6 | Quod in persona specialiter Christi Domini nostri accipitur. |