monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 3, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 3, 2.

1 Quis est igitur iste Deus unctus a Deo? Respondeant nobis Iudaei.
2 Ecce Deus unctus a Deo dicitur, et utique Christus ipsa unctione monstratur, cum Deus unctus insinuatur.
3 Dum enim audis Deum unctum, intellige Christum; Christus enim a chrismate, id est, ab unctione vocatur.
4 Hunc Christum sub persona Cyri regis Persarum per Isaiam Pater Deum et Dominum esse testatur, dicens: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam ante eum ianuas, et portae non claudentur.
5 Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo.
6 Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel (Isai. XLV, 1).
Isidorus HOME

bnf2326.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik