| 1 | Hinc est illud in libro Iob: Sapientiam (Dei Patris) unde invenies? latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est (Iob. XXVIII, 20); id est, etiam ipsis angelis incognita. |
| 2 | Item ibi: Radix sapientiae cui revelata est (Eccli. I, 7)? origo scilicet Filii Dei. |
| 3 | Ideoque quod etiam super angelorum intelligentiam atque scientiam est, quis hominum potest narrare? |