monumenta.ch > Isidorus > 8 > 3 > 3
Isidorus, De fide Catholica, 1, 2, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 2, 3.

1 Tali igitur auctoritate ante omnia saecula Fiius a Patre genitus esse declaratur, quando a Patre per illum cuncta creata esse noscuntur.
2 Illud denuo quaeritur, quomodo idem sit genitus, dum sacrae nativitatis eius arcana nec Apostolus dicit, nec propheta comperit, nec angelus scivit, nec creatura cognovit, Isaia testante, qui dicit: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Idcirco si eius nativitas a propheta non potuit enarrari, quis profitebitur nosse quomodo Filius potuit a Patre generari?
Isidorus HOME

bnf2326.13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik