| 1 | Quod si quaeritur, quando, vel quomodo, Pater Filium genuerit, respondetur: Cur quaeritur tempus, quando sit Dei Filius genitus, dum sit sua nativitate aeternus? sicut scriptum est de eo: Egressus eius a principio a diebus aeternitatis (Mich. V, 2). |
| 2 | Et iterum: Ante solem permanet nomen eius, et ante lunam sedes eius (Psal. LXXI, 17). |