Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 8.
| 1 | Quasi aperte diceret: antequam Christum Virgo parturiret in carne, generavit filium in divinitate Pater, et antequam tempus Virginis parturiendi veniret, genuit eum sine tempore Pater. |
| 2 | Unde inferius ait: Quis audivit unquam tale? aut quis vidit huic simile (Isai. LXVI, 8)? Revera, quia nihil tale in hominibus accidit, aut quidpiam simile, et post haec subiungit: Nunquid qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus; et qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus (Isai. LXVI, 9). |
| 3 | Quibus omnibus testimoniis cogendus est infidelis, ut eligat sibi de duobus, aut Christum Filium Dei credere, aut mendaces putare prophetas, qui ista cecinerunt. |