Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 7.
| 1 | Quis est ergo iste angelus cui Deus et potestatem suam dedit et nomen? Quod si dicitur: aliqua alia est potestas angelica, hoc nefas est credere. |
| 2 | Quis enim in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7)? Qui enim non aequatur natura, non potest aequari et nomine. |
| 3 | Ipse est enim Filius, qui semper a Patre missus visibiliter apparebat hominibus. |
| 4 | Ex ipsa ergo missione recte angelus nuncupatur. |
| 5 | Isaias autem apertius Filium a Deo genitum confirmans, ita annuntiat: Vox Domini reddentis retributionem inimicis suis (Isai. LXVI, 6), ipsis videlicet, qui non credunt, Iudaeis: Antequam parturiret, peperit; et antequam veniret partus eius, peperit masculum (Ibid., 7). |