monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 6 > 6
Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 6.

1 Christus enim in eo quod a Patre genitus est, Filius Dei vocatur; in eo vero, quod saepe a Patre missus ad annuntiandum patribus legitur, angelus nominatur.
2 De quo etiam ipse Pater ad legislatorem ita protestatur, dicens: Ecce mitto angelum meum, qui praecedat, et custodiat te in via, et introducat in locum quem paravi; observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes, quia non dimittet, cum peccaveris, et est nomen meum in illo (Exod. XXIII, 20).
Isidorus HOME