monumenta.ch > Isidorus > 4 > 8 > 7 > 5
Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 5.

1 Hunc Filium Dei in Daniele rex ille impius aspiciens, dixit: Ecce ego video viros quatuor solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis Filio Dei (Dan. III, 92); quem fideliter credimus, nec ullatenus dubitamus Dominum Salvatorem esse.
2 Sed obiicitur quod in Daniele iste Filius Dei superius etiam angelus nominatur (Dan. III, 49).
3 Assentio.
4 Nam et Christus Filius Dei angelus dicitur.
5 Sic enim ait propheta de ipso: Veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis, et angelus Testamenti, quem vos desideratis (Malach. III, 1).
Isidorus HOME