| 1 | Item Salomon, dum Patris nomen mysteriumque nativitatis Christi secundum deitatem vellet agnoscere, his verbis intonat in Proverbiis dicens: Quis ascendit in coelum, atque descendit? quis colligavit aquas, quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est eius, aut quod nomen filii eius, si nosti? (Prov. XXX, 4). |