monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 3.

1 Sicut et ipse alias ait: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2).
2 Atque alibi ipse Pater sic dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7).
3 Quod non est dictum David, neque ulli sequentium regum.
4 Nam ibi additur: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
5 Quod neque David, neque genti Hebraeorum concessum est, nisi tantummodo Christo, cuius nomen est per omnes gentes diffusum, cui et reges obediunt, et gentes serviunt, sicut et alibi de eo scriptum est: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11).
Isidorus HOME