Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 2.
| 1 | Sed ideo ista non intelligere se fingunt, quia sacrilegio suo haec impleta cognoscunt. |
| 2 | Ad quorum refellendam perfidiam quaedam ex Veteri Testamento aggregavimus testimonia, quibus Christum gentium ab omnipotente Patre cognoscant, ipso testante: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. |
| 3 | (Psal. CIX, 3). |
| 4 | Ex utero itaque, id est, ex illa intima et incomprehensibili Patris substantia, sive ex illo divino atque immenso paterni pectoris arcano, quo Pater genitor de corde bonum eructat verbum. |