monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus.
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 1, 1.

Isidorus, De fide Catholica, Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus.

1 Quaedam, quae diversis temporibus in veteris Testamenti libris praenuntiata sunt de nativitate Domini et Salvatoris nostri secundum divinitatem, vel de incorporatione eius, de passione quoque, et morte, sive de resurrectione, regno atque iudicio, pro viribus scientiae ex innumerabilibus pauca proferenda putavi, ut prophetarum auctoritas fidei gratiam firmet, et infidelium Iudaeorum imperitiam probet.
2 Haec ergo, sancta soror, te petente, ob aedificatunem studii tui tibi dicavi, ut qua consorte perfruor sanguinis, cohaeredem faciam et mei laboris.
Isidorus HOME