| 1 | Hoc autem solis pontificibus deberi, ut vel consignent, vel ut Paracletum Spiritum tradant, quod non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et superior illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit et Petrum et Ioannem esse directos, qui iam baptizatis traderent Spiritum sanctum (Act. VIII). |
| 2 | Nam presbyteris, seu extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum. |