monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 27, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 27, 2.

1 Item in alio loco: « Cum audissent autem, qui erant Ierosolymis apostoli, quod accepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum, et Ioannem.
2 Qui cum venissent, oraverunt pro eis, ut acciperent Spiritum sanctum, nondum enim in ullum eorum descenderat, sed tantum baptizati erant in nomine Domini Iesu Christi.
3 Tunc imponebant illis manus, et accipiebant Spiritum sanctum.
Isidorus HOME

uwb18.127