Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 27, 1.
| 1 | Sed quoniam post baptismum per episcopos datur Spiritus sanctus cum manuum impositione, hoc in Actibus apostolorum apostolos fecisse meminimus. |
| 2 | Sic enim dicitur: « Factum est, dum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, ibique cum invenisset quosdam discipulos, dixit ad illos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. |
| 3 | Dixitque eis: In quo ergo baptizati estis? At illi dixerunt: In Ioannis baptismate. |
| 4 | Ait autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae plebem, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Iesum Christum. |
| 5 | Quod cum audissent, baptizati sunt in nomine Domini Iesu, et cum imposuisset illis manum Paulus, venit Spiritus sanctus super illos, loquebanturque linguis, et prophetabant (Act. XIX, 1). |