monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 26, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 26, 2.

1 Sed postquam Dominus noster verus rex et sacerdos aeternus a Deo Patre coelesti ac mystico unguento est delibutus, iam non solum pontifices et reges, sed omnis Ecclesia unctione chrismatis consecratur, pro eo quod membrum est aeterni regis et sacerdotis.
2 Ergo quia genus sacerdotale et regale sumus, ideo post lavacrum ungimus, ut Christi nomine censeamur (I Petr. II, 9).
Isidorus HOME

uwb18.126