monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 26, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 26, 1.

1 Chrismatis unguentum Moyses primum in Exodo, iubente Domino, et composuit, et confecit, quo primi Aaron et filii eius in testimonium sacerdotii et sanctitatis peruncti sunt (Exod. XXX).
2 Deinde quoque et reges eodem chrismate sacrabantur, unde et christi nuncupabantur, sicut scriptum est: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 15), eratque eo tempore tantum in regibus et sacerdotibus mystica unctio, qua Christus figurabatur; unde et ipsum nomen a chrismate dicitur.
Isidorus HOME

uwb18.125

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik