monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10 > 14 > 14 > 15 > 11 > 15 > 11 > 18 > 10
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 9. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 10.

1 Quod sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur.
2 Habet quidem haereticus baptismum Christi, sed quia extra unitatem fidei est, nihil ei prodest.
3 At ubi ingressus fuerit, statim baptisma, quod habuerat foris ad perniciem, incipit illi iam prodesse ad salutem.
4 Quod enim accipit, approbo: sed quia foris accepit, improbo.
5 Dum autem venerit, non mutatur, sed agnoscitur; character est enim regis mei: non ero sacrilegus, si corrigo desertorem, et non muto characterem.
Isidorus HOME

uwb18.125