Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 9.
| 1 | Unde constat baptisma solis sacerdotibus esse tractandum, eiusque ministerium nec ipsis diaconibus explere est licitum absque episcopo, vel presbytero, nisi his procul absentibus, ultima languoris cogat necessitas: quod etiam et laicis fidelibus plerumque permittitur, ne quisquam sine remedio salutari de saeculo evocetur. |
| 2 | Haeretici autem, si tamen in Patris, et Filii, et Spiritus sancti attestatione docentur baptisma suscepisse, non iterum baptizandi, sed solo chrismate et manus impositione purgandi sunt. |
| 3 | Baptismus enim non est hominis, sed Christi; ideoque nihil interest haereticus, an fidelis baptizet. |