monumenta.ch > Isidorus > 2 > 15 > 6 > 6 > 8
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 7. <<<     >>> 9.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 8.

1 Quamvis autem per regenerationem pereat originale peccatum, poena tamen mortis, quae per praevaricationem mandati introivit, manet et in eos quos a reatu originis purgat baptisma Salvatoris.
2 Et hoc proinde, ut homo noverit, pro futurae beatitudinis spe regenerationem consequi, non ut a poena temporalis mortis possit absolvi.
3 Illud vero, quod nec privatis nec clericis baptizare liceat, nisi tantum sacerdotibus, in Evangelio legimus sanctis apostolis tantum permissum, Iesu post resurrectionem dicente: Sicut misit me pater, et ego mitto vos (Ioan. XX).
4 Et hoc cum dixisset, inspiravit, et ait: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt.
5 Et in alio loco: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. ult.).
Isidorus HOME

uwb18.124