| 1 | Perfectis autem aetate baptismum vel ad purgationem originalis noxae, vel ad abolitionem actualis peccati proficere credimus; parvulis autem, ut ab originali peccato abluantur, quod ab Adam per primam nativitatem traxerunt. |
| 2 | Qui si priusquam regenerentur transierint, procul dubio a regno Christi alieni sunt, ipso Salvatore testante: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei (Ioan. III); quique iidem parvuli, alio profitente, baptizantur, quia adhuc loqui vel credere nesciunt, sicut etiam aegri, muti, vel surdi, quorum vice alius profitetur, ut pro eis respondeat, dum baptizantur. |