monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 6.

1 Semel autem nos oportet in Christo lavari, quia Christus semel pro nobis mortuus est.
2 Si enim unus Deus, et fides una est, necessario et unum baptisma sit (Ephes. IV), quia et Christi mors una pro nobis est, in cuius imaginem mergimur per mysterium sacri fontis, ut consepeliamur Christo morientes huic mundo (Rom. IX), et ab iisdem aquis in forma resurrectionis eius emergimur, non reversuri ad corruptionem, sicut neque est reversus ad mortem.
3 Quod etsi postea quisque praeventus fuerit in aliquo peccato, non iam lavacri beneficio, sed poenitentiae expiatur, quae in similitudine fontis peccata mortificat.
Isidorus HOME

uwb18.123