Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 5.
| 1 | Nam et Dominus, dum a Ioanne baptizaretur, eumdem baptismum sub Trinitatis sacramento legitur peregisse. Dicente enim Deo: Hic est Filius meus (Matth. III), Pater in voce, Filius in corpore, Spiritus autem sanctus fuisse probatur in specie columbae (Luc. III). |
| 2 | Duae sunt autem pactiones credentium. |
| 3 | Prima enim pactio est in qua renuntiatur diabolo, et pompis, et universae conversationi illius. |
| 4 | Secunda pactio est qua se credere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum profitetur. |