Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 4.
| 1 | Fons autem origo omnium gratiarum est, cuius septem gradus sunt: tres in descensu propter tria quibus renuntiamus; tres alii in ascensu propter tria quae confitemur; septimus vero id est, qui et quartus similis filii hominis, exstinguens fornacem ignis (Dan. III), stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter (Coloss. I). |
| 2 | In Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto salutaria baptismi dona consistunt. |
| 3 | Unde nequaquam baptismi sanctificatur officio, nisi qui sub Trinitatis tingitur sacramento, sicut et Dominus ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. ult.). |
| 4 | Proinde si, omissa qualibet Trinitatis persona, baptisma detur, manifeste in regenerationis solemnitate nihil agitur, nisi tota Trinitas invocetur. |