monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 3.

1 Est tertium baptisma lacrymarum, quod laboriosius transigitur, sicut ille qui per singulas noctes stratum suum lacrymis rigat (Psal. VI), qui imitatur conversionem Manasse (II Paral. XXXIII), et humilitatem Ninivitarum, per quam misericordiam consecuti sunt (Ion. III).
2 Qui imitatur publicani illius orationem in templo stantis a longe, et percutientis pectus suum, quique nec ausus fuit oculos ad coelum elevare (Luc. XVIII).
3 Baptismus enim aqua est, quae tempore passionis de latere Christi profluxit.
4 Nullumque aliud elementum est, quod in hoc mundo purget universa, vivificet cuncta, ideoque cum baptizamur in Christo, per ipsam renascimur, ut purificati vivificemur.
Isidorus HOME

uwb18.121