monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 2.

1 Coepit ergo perfectum baptisma a Iesu; ipse enim baptizavit primum in Spiritu sancto, sicut et Ioannes dicit: Ego quidem baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis, ipse baptizabit vos in Spiritu sancto et igni (Ioan. I).
2 Haec est perfectio baptismi: Deus est enim, qui baptizat, ut possint et qui baptizantur, fieri filii Dei.
3 Tria sunt autem genera baptismi.
4 Primum, quo sordes peccatorum per regenerationis lavacrum abluuntur.
5 Secundum, quo quis sanguine suo per martyrium baptizatur, quo baptismo etiam Christus baptizatus est, ut et in hoc, sicut et in caeteris, formam credentibus daret, sicut dicebat ad discipulos suos, filios Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, et baptismo quo ego baptizor baptizari (Marc. X)? Itaque aqua et sanguis gemini est figura baptismatis: unum quo regeneramur ex lavacro, aliud quo consecramur ex sanguine.
Isidorus HOME

uwb18.120

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik