monumenta.ch > Isidorus > 20 > 3 > 3 > 3 > 14 > 3 > 1 > 1 > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 25, 1.

1 Baptismi sacramentum si prima repetens ab origine pandam, baptizavit Moyses in nube, et in mari, in typo et in figura, ita enim Paulus pronuntiat (I Cor. X).
2 Habuit ergo mare formam aquae, nubes vero Spiritus sancti, manna panis vitae.
3 Illic enim, sicut Patrum exempla docent, Aegyptius demergitur, Dei populus resurgit renovatus sancto Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio. Baptizavit et Ioannes (Matth. III), sed non ex toto Iudaice; non enim solum in aqua, nec tamen in Spiritu, sed hoc solum addidit, quod in poenitentiam baptizavit, sicut ait Paulus in Actibus apostolorum, Ioannes baptismo poenitentiae baptizavit populum (Act. XIX, 4).
4 Cui tamen ideo datum est in aqua baptizare, ut Christus, qui in aqua et spiritu baptizaturus erat, Ioannis baptismate manifestaretur in Israel, quando Spiritus sancti descensione et Patris voce Filius Dei palam cunctis ostensus est.
Isidorus HOME

uwb18.116

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik