Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 7.
| 1 | Quod donec perficiatur in nobis, ut summi Dei bonis fruamur aeternis, temporalibus fruendo in Deo, non oberimus et proximis. |
| 2 | Eam quoque nos spem resurrectionis habere, ut eodem ordine, eademque forma qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus in eodem corpore, in quo sumus, vel vivimus; non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. |
| 3 | Ipsum quoque Satanam cum angelis suis, atque cultoribus aeterno incendio condemnandum, neque secundum quorumdam sacrilegam dispositionem ad pristinam, id est, angelicam dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum (Matth. XXV). |
| 4 | Haec est catholicae traditionis fidei vera integritas, de qua si unum quodlibet respuatur, tota fidei credulitas amittitur. |