monumenta.ch > Isidorus > 2 > 15 > 6
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 6.

1 Nullum quoque suis viribus, sed per divinam gratiam capiti Christo subiungi, atque in disruptae pacis perseverantia in unitate Ecclesiae ipsius solidari.
2 Nec humanae voluntatis arbitrio bono quidquam deputandum existimari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri.
3 Bona quoque temporalia bonis malisque communia a Deo creari, eiusque dispensatione singulis quibusque vel tribui, vel negari.
4 Quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus aut improbandus est, aut probandus.
5 Certa vero aeternaque bona solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, hic habentem primitias spiritus, in futuro perfectionem, hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic videre per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum ad speciem fuerit perducta per fidem (I Cor. XIII).
Isidorus HOME

uwb18.116