monumenta.ch > Isidorus > 4 > 5
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 5.

1 Neque unum Trinitatis baptisma (quod nefas est) iteretur; neque pro diversitate tradentium ministrorum singulis putetur quibusque conferri, sed a Deo singulari potestate donari.
2 De quo dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto; et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Ioan. I).
3 Et ne ponitentiae remediis non egere nos putemus, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, ita ut poenitentiae compunctione fructuosa universa fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
4 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI).
Isidorus HOME

uwb18.116