monumenta.ch > Isidorus > 7 > 1 > 3 > 4 > 3 > 7 > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 3.

1 Sed quod in utroque Testamento divina protestantur eloquia, hoc tantummodo sentiendum.
2 Quod sive hominem, sive universa, nulla Deus necessitate creaverit, neque ullam omnino esse visibilem invisibilemque substantiam, nisi aut quae Deus sit, aut a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et mutabiliter bona.
3 Et quod animae incerta sit origo.
4 Et quod angelorum natura, vel animae non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita, ideoque incorporea, quia ad imaginem Dei creata.
Isidorus HOME

uwb18.116