Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 2.
| 1 | Et quod divinam humanamque substantiam in utroque perfectus una Christus persona gestaverit, quia nec geminavit utriusque substantiae integritate personam, nec confundit geminam unitate personae substantiam. |
| 2 | Altero quippe neutrum exclusit, quia utrumque unus intemerato iure servavit. |
| 3 | Quod Novi et Veteris Testamenti salubris commendetur auctoritas; illa quippe per prophetiam, ista per historiam veraciter persoluta. |
| 4 | Et quod neque de Deo, neque de creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis aliquid sentiendum in his rebus, in quibus a veritate dissentiunt. |