Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 24, 1.
| 1 | Haec est autem post Symbolum apostolorum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt. |
| 2 | Ut profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius essentiae, eiusdemque potestatis et sempiternitatis unum Deum invisibilem; ita ut in singulis, personarum proprietate servata, nec substantialiter Trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi. |
| 3 | Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum vero nec genitum, nec ingenitum, sed de Patre et Filio procedentem. |
| 4 | Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci. |
| 5 | Ipsum quoque Filium perfectum ex Virgine sine peccato hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet; quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse in coelum, in qua et ad iudicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus. |