Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 23, 5.
| 1 | Discessuri itaque (ut dictum est) ad praedicandum istud unanimitatis et fidei suae apostoli indicium posuere. |
| 2 | Est autem Symbolum per quod agnoscitur Deus, quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint qualiter contra diabolum fidei certamina praeparent, in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia continentur sacramenta. |
| 3 | De totis enim Scripturis haec breviatim collecta sunt ab apostolis, ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt per occupationes saeculi Scripturas legere non possunt, haec corde retinentes, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. |
| 4 | Est enim breve fidei verbum, et olim a propheta praedictum: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus super terram (Isai. X; Rom. IX). |