| 1 | Denique et in bellis civilibus hoc observari ferunt, quoniam et armorum per habitus, et sonus vocis idem et mos unus est, atque eadem instituta bellandi; sed ut nequa doli subreptio fiat, symbola discreta unusquisque dux suis militibus tradit, quae Latine vel signa, vel indicia, nuncupantur, ut si forte occurrerit quis de quo dubitetur, interrogatus Symbolum prodat si sit hostis, an socius. |
| 2 | Idcirco autem hoc patres nostri non scribi membranis, sed retineri cordibus tradiderunt, ut certum esset neminem hoc ex lectione quae pervenire interdum etiam ad infideles solet, sed ex apostolorum traditione didicisse. |