Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 23, 3.
| 1 | Symbolum autem hoc multis et iustissimis ex causis appellare voluerunt. |
| 2 | Symbolum enim Graece et indicium dici potest, et collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt. |
| 3 | Id enim fecerunt apostoli in his sermonibus in unum conferendo unusquisque quod sensit. |
| 4 | Indicium autem, vel signum, idcirco dicitur, quia illo in tempore, sicut Paulus apostolus dicit, et in Actibus apostolorum refertur (Act. XV), multi se simulabant esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nuntiantes. |
| 5 | Idcirco igitur istud indicium posuere, per quod agnosceretur is qui Christum vere secundum apostolicas regulas praedicaret. |