| 1 | Discessuri itaque ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in commune constituunt, ne, localiter ab invicem discedentes, diversum aliquid vel dissonum praedicarent his qui ad fidem Christi invitabantur. |
| 2 | Omnes igitur in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve sibi praedicationis indicium, conferendo in unum quod sentiebant componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. |