monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6 > 1 > 1 > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 23, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 23, 1.

1 Symbolum autem, quod iidem competentes accipiunt, tali ratione institutum maiores nostri dixerunt; tradunt enim his verbis.
2 Quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum sancti Spiritus discipuli eius inflammati linguis omnium gentium loquerentur, quo praesagio consecutum est ut nulla illis gens extera, nulla lingua barbara, inaccessa vel invia videretur, praeceptum est eis a Domino datum, ad praedicandum Dei verbum, ad singulas quasque nationes adire (Matth. XXVIII).
Isidorus HOME

uwb18.115