monumenta.ch > Isidorus > 2 > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 22, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 22, 1.

1 Post catechumenos secundus competentium gradus est.
2 Competentes autem sunt, qui iam post doctrinam fidei, post continentiam vitae ad gratiam Christi percipiendam festinant.
3 Ideoque appellantur competentes, id est, gratiam Christi petentes; nam catechumeni tantum audiunt, necdum petunt.
4 Sunt enim quasi hospites, et vicini fidelium, deforis audiunt mysteria, et gratiam, sed adhuc non appellantur fideles.
Isidorus HOME