monumenta.ch > Isidorus > 2 > 1 > 4
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 21, 3. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 21, 4.

1 Quemadmodum illa, quae, cum liberaretur a Sodomis, in via posita retro respexit, ibique remansit statua salis.
2 Quo signo condirentur hi qui per fidem mundo et actibus desideriisque eius renuntiant, ut affectionis pristinae non recordentur, neque ad saeculi illecebras revocentur, quia, secundum Salvatoris sententiam, ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, regno coelorum aptus esse non potest (Luc. IX, 62).
Isidorus HOME