Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 21, 3.
| 1 | Hoc significat lunaticus ille, quem increpavit Iesus, et exiit ab illo daemonium (Matth. XVII). |
| 2 | Potestas autem diaboli exorcizatur, et insufflatur in eis, ut ei renuntient, atque, eruti a potestate tenebrarum, in regnum sui Domini per sacramentum baptismatis transferantur. |
| 3 | Quod quia parvuli per se renuntiare non possunt, per corda et ora gestantium adimpletur. |
| 4 | Sales autem in ministerium catechumenis dandos a patribus ideo est institutum, ut eorum gustu condimentum sapientiae percipiant, neque desipiant a sapore Christi; nec sint fatui, et retro respiciant, sicut uxor Lot (Gen. XIX), ne malum exemplum dantes ipsi remaneant, ut alios condiant. |